# Epistulae 155.3

Augustine, Epistulae, Letter 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.3

Est apud Ciceronem in extrema, ut scis, parte quinti Tusculanarum libri locus propter hoc, quod dico. animaduertendus. cum enim de caecitate corporis ageret atque adfirmaret etiam caecum beatum esse posse sapientem, multa dixit, quae per aures percipiendo gauderet, itemque, si surdus esset, ea, quibus oblectaretur, ad oculos transtulit; si autem utroque sensu priuaretur et caecus surdusque fieret, non est ausus hinc ferre sententiam eumque beatum dicere, sed addidit etiam dolores grauissimos corporis, qui eum si non interemerint, ipse se interimat et ad portum non sentiendi hac liberatus uirtute perueniat. cedit igitur sapiens immanissimis cladibus atque succumbit in tantum, ut eis cogatur et in se ipsum homicidium perpetrare. cui iam parcat, ut illis careat malis, qui sibi ipse non parcit? certe semper beatus est, certe beatam uitam in sua potestate constitutam nulla ui potest ullius calamitatis amittere. ecce in caecitate et surditate et atrocissimis cruciatibus corporis aut amisit beatam uitam aut, si et in istis afflictionibus adhuc beata est, fit per huius modi doctissimorum hominum disputationes, ut sit aliquando beata uita, quam sapiens ferre non possit uel, quod est absurdius, quam sapiens ferre non debeat eamque fugiat, abrumpat, abiciat seseque ab ea ferro etiam seu ueneno ullaue alia uoluntaria morte subducat, ut in portu non sentiendi uel nullus omnino sit. quod Epicurei et si qui alii simili stultitia putauerunt, uel ideo beatus, quoniam fuerit ab illa beata uita tamquam ab aliqua peste liberatus. o nimium superba iactantia! si beata uita est in cruciatibus corporis, aut non in ea manet sapiens, ut fruatur? si autem misera est. quid, obsecro te, nisi typhus impedit, ne fateatur, ne oret deum, ne iusto et misericordi supplicet, qui potens est et uitae huius mala uel auertere uel mitigare uel ad ea toleranda fortitudine armare uel ab eis omni modo liberare et post haec uere beatam uitam dare, quo nullum malum admittatur et ubi summum bonum numquam amittatur?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
