# Epistulae 155.5

Augustine, Epistulae, Letter 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.5

Si prolixa epistula onerosus sum, 'tute hoc intristi tibi', qui me sapientem appellasti. hinc enim ausus sum haec ad te loqui, ut tibi sapientiam, non qualis mihi sit, ostentarem, sed, qualis esse debeat, ostenderem. haec est autem in praesenti saeculo uerus ueri dei cultus, ut sit eius in futuro saeculo certus atque integer fructus; hic constantissima pietas, ibi sempiterna felicitas. ex ista sapientia, quae una uera est, si quid habeo, a deo sumpsi, non a me praesumpsi atque ab illo in me perfici fideliter spero, a quo inchoatum esse humiliter gaudeo nec in eo, quod adhuc non donauit, incredulus nec in eo, quod iam donauit, ingratus. non enim meo uel ingenio uel merito sed eius dono sum, si quid laudabiliter sum. nam quaedam acutissima et excellentissima ingenia tanto in maiores errores ierunt, quanto praefidentius tamquam suis uiribus cucurrerunt nec suppliciter ac ueraciter deum, ut uiam sibi ostenderet, petiuerunt. merita uero quorumlibet hominum quae sunt, quando quidem ille, qui non cum mercede debita sed cum gratuita gratia uenit, omnes peccatores solus a peccatis liber et liberator inuenit?.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
