Latin
Letter 155
Augustine, Epistulae 155.6
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo nos uirtus uera delectat, ei dicamus, quod in eius sacris litteris legimus: Diligam te, domine, uirtus mea, et, si uere beati esse uolumus, quod nolle non possumus, id, quod in eisdem litteris didicimus, fido corde teneamus: Beatus uir, cuius est nomen domini spes eius et non respexit in uanitates et insanias mendaces. quanta est autem uanitas, quanta insania quantumque mendacium hominem mortalem aerumnosam uitam mutabili et spiritu et carne ducentem, tot peccatis oneratum, tot temptationibus subditum, tot corruptionibus obnoxium poenisque iustissimis destinatum se ipso fidere, ut beatus sit, quando ne illud quidem, quod habet in naturae suae dignitate praecipuum, id est mentem atque rationem potest uindicare ab erroribus, nisi deus adsit lux mentium! abiciamus itaque, obsecro te, falsorum philosophorum uanitates et insanias mendaces, quia nec uirtus nobis erit, nisi adsit ipse, quo iuuemur, nec beatitudo, nisi adsit ipse, quo fruamur, et totum mutabile atque corruptibile nostrum, quod per se ipsum inbecillum et quaedam materies miseriarum est, dono inmortalitatis atque incorruptionis absorbeat.