# Epistulae 155.7

Augustine, Epistulae, Letter 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.7

Quoniam uero te rei publicae scimus amatorem, non aliunde esse beatum hominem, aliunde ciuitatem uide quam sit in illis sacris litteris clarum. nam quidam in eis sancto spiritu plenus haec loquitur orans: Exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis; quorum filii uelut nouellae constabilitae in iuuentute sua, filiae eorum compositae et ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oues eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis, boues eorum crassi. non est ruina maceriae nec transitus neque clamor in plateis eorum. beatum dixerunt populum, cui haec sunt; beatus populus, cuius dominus deus ipsius.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
