# Epistulae 155.9

Augustine, Epistulae, Letter 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.9

Cernis igitur, unde petendum sit, quod omnes docti indoctique desiderant et multi errando ac superbiendo, unde petatur et ubi accipiatur, ignorant. utrique autem in quodam diuino psalmo simul reprehenduntur, et qui confidunt in uirtute sua et qui in abundantia diuitiarum suarum gloriantur, id est et philosophi huius saeculi et abhorrentes uel a tali philosophia beatumque dicentes populum, cui suppetit terrena opulentia. ac per hoc a domino deo nostro, a quo facti sumus. et uirtutem petamus, qua huius uitae mala superemus, et beatam uitam, qua post istam uitam in eius aeternitate perfruamur, ut et in uirtute et in praemio uirtutis, sicut apostolus dicit, qui gloriatur, in domino glorietur. hoc nobis uelimus, hoc ciuitati, cuius ciues sumus; non enim aliunde beata ciuitas, aliunde homo, cum aliud ciuitas non sit quam concors hominum multitudo.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
