Latin
Letter 157
Augustine, Epistulae 157.10
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim uoluntatis arbitrium ideo tollitur, quia iuuatur, sed ideo iuuatur, quia non tollitur. qui enim deo dicit: Adiutor meus esto, confitetur se uelle implere, quod iussit, sed ab eo, qui iussit, adiutorium poscere, ut possit. sic et iste cum sciret neminem esse posse continentem, nisi deus det, adiit dominum et deprecatus est; utique uolens adiit, uolens deprecatus est nec petisset, nisi esset uoluntas. sed nisi petisset, quantum posset uoluntas, quia, etsi possit, antequam petat, quid ei prodest, nisi illi agat gratias ex eo, quod potest, a quo petendum est, quod nondum potest? unde etiam qui iam continens est, non habet utique continentiam, nisi adsit uoluntas; sed nisi accepisset, quid haberet uoluntas? quid enim habes, inquit, quod non accepisti? quod si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est quid gloriaris, quasi a te ipso habeas, quod si non accepisses, a te ipso habere non posses? hoc autem dictum est, ut, qui gloriatur, non in se ipso sed in domino glorietur et, qui nondum habet, unde glorietur, non a se ipso speret, sed dominum precetur. satius est enim minus quemque habere, quod a deo petat, quam plus habere, quod sibi tribuat, quoniam expedit ab imo surgere quam ex alto cadere; deus enim, scriptum est, superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ad abundantiam igitur delictorum lex nos docet, quid uelle debeamus, nisi adiuuet gratia, ut, quod uolumus, ualeamus et, quod ualuerimus, impleamus. adiuuabit autem, si non de nostris uiribus praesumentes alta sapiamus, sed humilibus consentientes et de his, quae iam possumus, gratias agamus et pro his, quae nondum possumus, deum suppliciter inhiante uoluntate poscamus adminiculantes orationem nostram misericordiae fructuosis operibus dando, ut detur nobis, dimittendo, ut dimittatur nobis.