# Epistulae 157.13

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.13

Si enim ob unius delictum mors regnauit per nnuni, a quo delicto paruuli per baptismum expiantur, multo magis. qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum; multo magis utique in uita regnabunt, quia aeternae uitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, de qua condemnatione paruuli per sacramentum baptismi liberandi sunt, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustifica. tionem uitae. et hic 'omnes' dixit et ibi, non quia omnes homines ueniunt ad gratiam iustificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa in aeternum moriantur, sed quia omnes. qui renascuntur in iustificationem, non nisi per Christum renascuntur, sicut omnes, qui nascuntur in condemnationem. non nisi per Adam nascuntur. nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum; ideo (omnes) et 'omnes', eosdem autem 'omnes' etiam 'multos' postea dicit adiungens: Sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. sic et per unius hominis oboedientiam iusti constituuntur multi. qui (multi), nisi quos iam paulo ante 'omnes) dixerat?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
