Latin
Letter 157
Augustine, Epistulae 157.15
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero illis uerbis, quae tractabamus, adiungit et dicit: Lex autem subintrauit, ut abundaret delictum, iam non pertinet ad illud delictum, quod trahitur ex Adam, de quo superius dicebat: Mors regnauit per unum; legem quippe siue naturalem intellegamus, quae in eorum apparet aetatibus, qui iam ratione uti possunt, siue conscriptam, quae data est per Moysen, quia nec ipsa potuit uiuificare et liberare a lege peccati et mortis, quae tracta est ex Adam, sed magis addidit praeuaricationis augmenta; ubi enim lex non est, ait idem apostolus, nec praeuaricatio. proinde quoniam lex est etiam in ratione hominis, qui iam utitur arbitrio libertatis, naturaliter in corde conscripta, qua suggeritur, ne mali aliquid faciat quisque alteri, quod pati ipse non uult, secundum hanc legem praeuaricatores sunt omnes, etiam qui legem per Moysen datam non acceperunt, de quibus in psalmo canitur: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae. non enim omnes peccatores terrae legem per Moysen datam praeuaricarunt; sed tamen, nisi aliquam praeuaricassent, non appellarentur praeuaricatores; ubi enim lex non est, nec praeuaricatio est. praeuaricata ergo lege, quae in paradiso data est, nascitur homo ex Adam cum lege peccati et mortis, de qua dicitur: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. quae tamen nisi mala postea consuetudine roboretur, facilius uincitur, non tamen nisi gratia dei. lege autem alia praeuaricata, quae est in usu rationis animae rationalis in aetate hominis iam ratione utentis, praeuaricatores fiunt omnes peccatores terrae. praeuaricata uero lege etiam illa, quae data est per Moysen, multo amplius abundat delictum. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. haec uerba, si agnoscis, apostolica sunt. de qua lege iterum dicit: Lex praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est, disposita per angelos in manu mediatoris, Christum commendans. cuius gratia salui fiunt omnes siue paruuli a lege peccati et mortis, cum qua nati sumus, siue maiores, qui male utentes arbitrio uoluntatis praeuaricauerunt legem naturalem ipsius rationis, siue qui legem acceperunt, quae data est per Moysen, eamque praeuaricantes littera occisi sunt. cum uero etiam euangelica praecepta homo praeuaricat, uelutquatriduanus mortuus putet; nec de illo tamen desperandum est propter eius gratiam, qui non lente dixit, sed magna uoce clamauit: Lazare, ueni foras.