# Epistulae 157.16

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.16

Lex ergo subintrauit, ut abundaret delictum, siue cum homines neglegunt, quod deus iubet, siue cum de suis uiribus praesumentes adiutorium gratiae non inplorant et addunt infirmitati superbiam. cum autem uocatione diuina intellegunt, cui sit ingemescendum, et inuocant eum, in quem recte credunt, dicentes: Miserere mei, deus, secundum magnam misericordiam tuam et: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et: In tua iustitia uiuifica me et: Viam iniquitatis amoue a me et lege tua miserere mei et: Non ueniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueat me et: Itinera mea dirige secundum uerbum tuum et ne dominetur mihi omnis iniquitas; a domino enim gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet et alia multa, quae propterea scripta sunt, ut nos admonerent ad implenda ea, quae nobis iubentur, ab illo petendum adiutorium, a quo iubentur, cum ergo se homo ad illum extenderit et sic ingemuerit, fiet, quod sequitur: Ubi abundauit delictum, superabundauit gratia et: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, et diffunditur in corde caritas dei, unde fiat legis plenitudo, non per uires arbitrii, quod est in nobis, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis. nouerat quippe ille legem, qui dicebat: Condelector enim legi -dei secundum interiorem hominem, et tamen adiungebat: Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei perlesum Christum dominum nostrum. cur non potius dixit 'meum liberum arbitrium', nisi quia libertas sine dei gratia non est libertas sed contumacia?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
