# Epistulae 157.17

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.17

Cum ergo dixisset apostolus: Lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia, secutus adiunxit: Ut, quem ad modum regnauit peccatum in morte, sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam per legum Christum dominum nostrum. modo cum dixisset: Ut quem ad modum regnauit peccatum in morte, non ait 'per unum hominem' aut 'per primum hominem' aut <per Adam\\ quia iam dixerat: Lex subintrauit, ut abundaret delictum, quae abundantia delicti non pertinet ad primi hominis propaginem sed ad conuersationis humanae praeuaricationem, quae illi uni delicto. quo solo obstricti tenentur infantes, iam in maioribus aetatibus ex abundantia iniquitatis adiecta est. sed quoniam hoc totum. etiam quod non pertinet ad illius unius delicti originem, tamen idonea est soluere gratia saluatoris, ideo, cum dixisset: Sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam. addidit: Per legum Christum dominum nostrum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
