# Epistulae 157.18

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.18

Nullius itaque argumentationes contra haec apostolica uerba prolatae impediant paruulos ad salutem, quae est in Christo Iesu domino nostro; tanto magis enim pro eis loqui debemus, quanto ipsi pro se loqui non possunt. per unum hominem intrauit peccatum in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. sicut ab illo uno homine sic ab eodem peccato infantes immunes esse non possunt, nisi ab eius reatu per Christi baptismum resoluantur. usque enim ad legem peccatum in mundo fuit. non quia deinceps in nemine fuit, hoc dictum est, sed quia non poterat per litteram legis auferri, quod solo poterat spiritu gratiae. ne quisquam ergo fidens de uiribus non dico uoluntatis sed potius uanitatis suae putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere et Christi gratiam derideret, ideo ait apostolus: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit; peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset. non dixit 'non erat', sed (non deputabatur', quia lex non erat, qua arguente demonstraretur, siue lex rationis in paruulo siue lex litterae in populo.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
