# Epistulae 157.19

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.19

Sed regnauit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen, quia nec lex per Moysen data potuit regnum mortis auferre, quod sola Christi abstulit gratia. in quos autem regnauerit, uide: Et in eos, inquit, qui non peccauerunt, in similitudinem praeuaricationis Adae. regnauit ergo et in eos, qui non peccauerunt. sed cur regnauerit, ostendit, cum ait: In similitudinem praeuaricationis Adae. iste enim est melior intellectus horum uerborum, ut. cum dixisset: Regnauit mors in eos, qui non peccauerunt, quasi nos moueret, quare in eos regnauerit, qui non peccauerunt, adderet: In similitudinem praeuaricationis Adae, id est quia inerat in eorum membris similitudo praeuaricationis Adae. potest et sic intellegi: Regnauit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non in similitudinem praeuaricationis Adae peccauerunt, quia in semet ipsis, cum iam nati essent, nec ratione adhuc uterentur, qua ille utebatur, quando peccauit, nec praeceptum accepissent, quod ille transgressus est, sed solo originali uitio tenerentur obstricti, per quod eos regnum mortis traheret ad condemnationem. quod regnum mortis in eis tantum non est, qui Christi gratia renati ad eius pertinent regnum, quoniam mors temporalis, quamuis et ipsa de originali delicto propagata sit, corpus in eis interimit, animam uero ad poenas non trahit, ubi uoluit regnum mortis intellegi, ut anima renouata per gratiam iam non moriatur in gehenna, id est a uita dei non alienetur, non separetur, temporalis autem mors corporis etiam in his, qui Christi morte redimuntur, relinquatur interim ad exercitationem fidei et agonem praesentis luctaminis, in quo et martyres certauerunt, absumatur uero et ipsa in renouatione corporis, quam resurrectio pollicetur. ibi enim penitus absorbebitur mors in uictoriam, cui modo gratia Christi adimit regnum, ne suorum animas ad poenas tartari pertrahat. nonnulli sane codices non habent (in eos, qui non peccauerunt', sed (in eos, qui peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae', quibus quidem uerbis nullo modo iste sensus aufertur. secundum hoc quippe intelleguntur peccasse in similitudinem praeuaricationis Adae, secundum quod supra dictum est: In quo omnes peccauerunt. sed tamen Graeci codices, unde in Latinum scriptura translata est, illud plures habent, quod diximus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
