# Epistulae 157.2

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.2

Si ergo quaeris, utrum in hac uita quisquam ita iustitiae perfectione proficiat, ut hic sine ullo uiuat omnino peccato, adtende, quid dixerit Iohannes apostolus, quem dominus inter discipulos suos praecipue diligebat: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si ergo illi, de quibus mihi scripsisti, se dicunt esse sine peccato. uides, quia se ipsos decipiunt et ueritas in eis non est. si autem se esse peccatores fatentur, ut dei misericordiam possint mereri, compescant se etiam ab aliis decipiendis, quibus hanc superbiam persuadero conantur. omnibus enim necessaria est oratio dominica, quam etiam ipsis arietibus gregis, id est apostolis suis dominus dedit, ut unusquisque deo dicat: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. cui enim haec uerba in oratione non fuerint necessaria, ipse hic sine peccato uiuere pronuntiandus est. quales si aliquos futuros dominus praeuideret meliores utique, quam extiterunt eius apostoli, aliam orationem illos doceret, qua non peterent dimitti sibi peccata, quibus in baptismo fuerant omnia iam dimissa. nam si Danihel sanctus non coram hominibus quasi humilitate fallaci sed coram deo, id est in oratione, qua deum precabatur, non solum peccata populi sui sed etiam sua confitebatur, sicut eius ore ueridico expressum est, nihil aliud mihi uidetur dicendum istis, nisi quod per prophetam Ezechielem cuidam superbo dominus mandat: Numquid tu sapientior quam Danihel?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
