# Epistulae 157.20

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.20

Quod uero adiunxit de Adam: Qui est forma futuri, neque hoc uno modo intellegitur. aut enim forma Christi a contrario est, ut, quem ad modum in illo omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificentur et, quo modo per 5 ipsius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, sic per Christi oboedientiam iusti constituantur multi, aut formam futuri eum dixit, quod ipse inflixerit formam mortis posteris suis. ille tamen est melior intellectus, ut a contrario forma esse credatur, quam multum commendat 10 apostolus. denique, ne omnino ex aequo in hac forma eadem contraria pensarentur, adiungit et dicit: Sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abun dauit, ut intellegatur non (in magis multos', cum iniqui magis multi sint, qui damnabuntur, sed magis abundauit', quia in his, qui per Christum redimuntur, temporaliter ualet forma mortis ex Adam, in aeternum autem ualebit uitae forma per Christum. quamuis ergo, inquit, Adam futuri forma sit a 10 contrario, plus tamen praestat Christus regeneratis, quam eis nocuerat ille generatis. et non sicut per unum peccantem ita est et donum; nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. non solum in hoc, inquit, non aequalis est 15 forma, quia ille temporaliter nocuit eis, quos in aeternum Christus redemit, uerum etiam quia illius uno delicto posteri, nisi a Christo redimantur, traduntur in condemnationem, Christi autem redemptio etiam multa delicta dissoluit, quae illi uni abundantia praeuaricatricis iniquitatis adiecit, unde iam superius disputauimus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
