# Epistulae 157.23

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.23

Audi iam pauca de diuitibus, quod in epistula tua sequitur inquirendum. hoc enim posuisti illos dicere, diuitem manentem in diuitiis suis regnum dei non posse ingredi, nisi omnia sua uendiderit, nec ei prodesse posse, si forte ex ipsis diuitiis mandata fecerit. euaserunt istorum disputationes patres nostri Abraham et Isaac et Iacob, qui tanto ante ex hac uita emigrarunt habebant quippe hi omnes non paruas diuitias, sicut fidelissima scriptura testatur; multos tamen uenturos ab oriente et ab occidente et non supra ipsos uel extra ipsos sed cum ipsis recubituros in regno caelorum ille ipse, qui propter nos pauper factus est, cum uere diues esset, ueracissima promissione praedixit. et quamuis superbus diues, qui induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide, mortuus apud inferos torqueretur, tamen, si pauperis ulcerosi, qui ante ianuam eius contemptus iacebat, miseratus fuisset, mereretur et ipse misericordiam. et si pauperi illi meritum esset inopia, non iustitia, non utique ab angelis in Abrahae gremium, qui diues hic fuerat, tolleretur. sed ut nobis ostenderetur nec in isto per se ipsam paupertatem diuinitus honoratam nec in illo diuitias fuisse damnatas, sed in isto pietatem, in illo impietatem suos exitus habuisse, sic suscepit impium diuitem cruciatus ignis, ut tamen pium pauperem susciperet sinus diuitis. qui sane cum hic diues uiueret, diuitias sic habebat et eas pro dei praeceptis tam parui pendebat, ut etiam ipsius immolatione nollet offendere deum iubentem, quem suarum diuitiarum et sperabat et optabat heredem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
