# Epistulae 157.24

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.24

Hic utique dicunt ideo patres antiquos non uendidisse omnia, quae habebant, et dedisse pauperibus, quia hoc eis non praeceperat dominus. nondum enim reuelato testamento nouo, quod non fieri nisi plenitudine temporis oportebat, nec eorum uirtus fuerat reuelanda, qua uirtute hoc eos facillime posse deus in eorum cordibus nouerat, qui testimonium illis tam insigne perhibebat, ut, cum sit omnium sanctorum atque iustorum deus, tamquam de praecipuis amicis suis dicere dignaretur: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob; hoc mihi nomen est in aeternum. posteaquam uero magnum pietatis sacramentum manifestatum est in carne et uocandis omnibus gentibus Christi aduentus inluxit, in quem etiam illi patres crediderant, sed huius fidei oliuam suo tempore manifestandam in illius arboris, de qua apostolus loquitur, tamquam radice seruabant, dictum est diuiti: Vende omnia, quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelis et ueni, sequere me.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
