# Epistulae 157.25

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.25

Haec si dicunt, uidentur aliquid rationabiliter dicere. sed totum audiant, totum aduertant, non in parte aures aperiant, in parte surdescant. cui enim dominus hoc praec £ pit? profecto illi diuiti, qui uitae aeternae consequendae consilium quaerebat accipere; hoc enim domino dixerat: Quid faciam, ut uitam aeternam consequar? ille autem non ei respondit: Si uis uenire ad uitam, uade, uende omnia, quae habes, sed: Si uis. uenire, inquit, ad uitam, serua mandata. quae iuuenis cum sibi a domino ex lege commemorata mandata seruasse dixisset et quaesisset, quid adhuc sibi deesset, responsum accepit: Si uis esse perfectus, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus. et ne se illa, quae multum amabat, hoc modo perdere existimaret: Et habebis, inquit. thesaurum in caelis. deinde addidit: Et ueni, sequere me, ne cuiquam, cum hoc fecerit, aliquid prodesse existimetur. si non sequitur Christum. at ille quidem tristis abscessit, qui uiderit, quem ad modum illa legis mandata seruauerat: puto enim, quod se adrogantius quam uerius seruasse responderat. uerum tamen magister bonus mandata legis ab ista excellentiore perfectione distinxit; ibi enim dixit: Si uis uenire ad uitam, serua mandata, hic autem: Si uis esse perfectus, uade, uende omnia, quae habes, et cetera. cur ergo negamus diuites, quamuis ab illa perfectione absint, uenire tamen ad uitam, si mandata seruauerint et dederint, ut detur illis, dimiserint, ut dimittatur illis ?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
