Latin
Letter 157
Augustine, Epistulae 157.26
Unproofread scanNot analysed yet
Credimus enim ministrum noui testamenti fuisse apostolum Paulum, cum scribens ad Timotheum diceret: Praecipe diuitibus huius mundi non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum sed in deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. bene faciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam, de qua et illi adulescenti dictum est: Si uis uenire ad uitam. puto, quod ista praecipiens diuites instruebat, non fallebat apostolus, qui non ait: Praecipe diuitibus huius mundi, uendant omnia, quae habent. dent pauperibus et sequantur dominum, sed: Non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum. ista superbia diuitem illum, qui iacentem ante ianuam suam contemnebat pauperem iustum, et ista spes in incerto diuitiarum, qua se propter purpuram et byssum et epulas splendidas beatum putabat, non ipsae diuitiae perduxerunt ad inferna tormenta.