# Epistulae 157.27

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.27

An forte, quia dominus adiunxit et dixit: Amen dico uobis; difficile diues intrabit in regnum caelorum; et iterum dico uobis: Facilius camelus intrabit per foramen acus quam diues in regnum caelorum, ideo putant isti diuitem, etiamsi faciat ista, quae diuitibus praecipienda scripsit apostolus, in regnum caelorum intrare non posse? quid ergo est? utrum apostolus contra dominum loquitur, an isti nesciunt, quid loquitur? quid horum credat, eligat Christianus. puto melius nos credere istos nescire, quid loqui, quam Paulum contra dominum loqui. deinde cur non in consequentibus etiam ipsum dominum audiunt dicentem discipulis pro miseria diuitum contristatis: Quod hominibus inpossibile est, deo facile est?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
