# Epistulae 157.28

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.28

Sed ideo, inquiunt, hoc dictum est, quia futurum erat, ut audito euangelio diuites uendito patrimonio erogatoque pauperibus dominum sequerentur et intrarent in regnum caelorum atque ita fieret, quod difficile uidebatur, non ut manentes in diuitiis suis praecepta apostoli custodiendo, id est non superbe sapiendo neque sperando in incerto diuitiarum sed in deo uiuo bene faciendo, facile tribuendo et communicando indigentibus ueram adprehenderent uitam, sed etiam ista praecepta apostolica uenditis omnibus suis rebus implerent.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
