Latin
Letter 157
Augustine, Epistulae 157.30
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem apostolus ita dixit 'praecipe diuitibus huius mundi non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum', ut uendant omnia, quae possident, et ea pretia distribuendo indigentibus faciant, quod sequitur: Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. et aliter eos in regnum caelorum intrare posse non credit, fallit ergo eos: quorum domos tam diligenter doctrinae sanitate componit admonens et praecipiens, quales se praebere debeant uxores uiris, uiri uxoribus, filii parentibus, parentes filiis, serui dominis, domini seruis; nam quo modo haec agi possunt sine domo et sine aliqua re familiari?