# Epistulae 157.31

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.31

An hoc eos mouet, quod ait dominus: Quicumque dimiserit omnia sua propter me, accipiet in hoc saeculo centuplum et in futuro uitam aeternam possidebit? aliud est 'dimiserit' aliud 'uendiderit'; nam in his, quae dimittenda mandauit, etiam uxor commemorata est, quam nullis humanis legibus licet uendere, Christi autem legibus nec dimittere excepta causa fornicationis. quid sibi ergo uolunt ista praecepta — non enim possunt inter se esse -contraria —, nisi quia incurrit aliquando necessitatis articulus. ubi aut uxor dimittatur aut Christus, ut alia omittam, si ipsi uxori maritus displicuerit Christianus eique proposuerit aut a se diuortium aut a Christo? hic ille quid eligat nisi Christum et dimittat uxorem laudabiliter propter Christum? ambobus quippe Christianis dominus praecepit, ne quisquam dimittat uxorem excepta causa fornicationis. ubi autem quaelibet in eis persona infidelis est, consilium apostoli adtenditur, ut, si infidelis consentit habitare cum uiro fideli, uir non dimittat uxorem, similiter et uxor fidelis uirum, si cum illa habitare consenserit. quod si infidelis, inquit, discedit, discedat; non est enim seruituti subiectus frater aut soror in huius modi, id est si infidelis noluerit esse cum coniuge fideli, hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subiectum deputet seruituti, ut ipsam dimittat fidem, ne coniugem amittat infidelem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
