# Epistulae 157.33

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.33

Hac quippe lege et condicione non illi tantum, qui mentis excellentia perfectionis consilium receperunt, ut uendita sua pauperibus distribuerent et humeris ab omni saeculi huius sarcina liberioribus leuem Christi sarcinam ferrent, sed etiam quisquis infirmior et illi gloriosissimae perfectioni minus idoneus, qui tamen se meminit ueraciter esse Christianum, cum audierit sibi proponi, quod, nisi haec omnia dimiserit, dimissurus est Christum, adprehendet potius turrem fortitudinis a facie inimici, quia, cum eam in sua aedificaret fide, computauit sumptus, quibus perfici posset, id est eo animo accessit ad fidem, ut huic saeculo non solum uerbis renuntiaret, quia, et si emit aliquid, tamquam non possidens erat, et si utebatur mundo, tamquam non utens erat non sperans in incerto diuitiarum sed in deo uiuo.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
