# Epistulae 157.34

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.34

Cum enim omnis, qui renuntiat huic saeculo, sine dubio renuntiet omnibus, quae sunt eius, ut Christi possit esse discipulus — ipse enim, cum de sumptibus ad turris aedificium necessariis et de bello aduersus regem alterum praeparando similitudines praemisisset, adiunxit sic: Qui non renuntiat omnibus, quae sunt eius, non potest meus discipulus esse —, profecto renuntiat etiam diuitiis suis, si quas habet, aut sic, ut eas omnino non diligens totas distribuat indigentibus et superfluis exoneretur sarcinis, aut sic, ut plus diligens Christum spem ab eis transferat in ipsum atque ita utatur illis, ut facile tribuens et communicans thesaurizet in caelo paratusque sit, quem ad modum parentes et filios et fratres et uxorem, hoc modo et istas relinquere, si talis condicio proposita fuerit, ut nisi dimisso Christo eas habere non possit. nam si aliter huic saeculo renuntiat, quando accedit ad fidei sacramentum, facit, quod de lapsis beatus Cyprianus ingemit dicens: 'Saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes'. de hoc quippe dicitur, cum ueniente temptatione magis ista metuit amittere quam Christum negare: Ecce homo, qui coepit aedificare et non potuit perficere. ipse est etiam, qui, cum adhuc longe esset aduersarius eius, mittit legatos quaerens pacem, id est nondum affligente sed adhuc imminente ac minante temptatione, ut his non careat, quae plus diligit, ad relinquendum Christum negandumque consentit. et multi sunt tales, qui etiam putant sibi ad augendas opes suas et multiplicanda delectamenta terrena religionem suffragari debere Christianam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
