# Epistulae 157.35

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.35

Sed non sunt tales diuites Christiani, qui, licet ista teneant, non tamen ab eis ita tenentur, ut haec Christo anteponant, quia ueraci corde saeculo renuntiarunt, ut nullam spem in talibus ponant. hi uxores et filios uniuersasque familias ad Christianam religionem tenendam sana erudiunt disciplina; horum domus hospitalitate feruentes recipiunt iustum in nomine iusti, ut mercedem iusti accipiant; frangunt esurienti panem suum, nudum uestiunt, captiuum redimunt, thesaurizant sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam; et si forte pro fide Christi pecuniaria damna perpetienda sunt, oderunt diuitias suas; si suorum orbitates uel separationes pro Christo minatur hic mundus, oderunt parentes, fratres, filios, uxores; postremo si de ipsa huius corporis uita cum aduersario paciscendum est, ne desertus deserat Christus, oderunt insuper et animam suam. de his quippe omnibus mandatum acceperunt, quod aliter discipuli Christi esse non possint.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
