# Epistulae 157.40

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.40

Unde quia ex hac quidem occasione sed tamen iam breuiter dixi, quid etiam de ecclesia Christi in hoc saeculo sentiam, id est quia usque ad huius saeculi finem necesse est portet bonos et malos, quoniam et hoc inter tuas quaestiones interrogasti, prolixam epistulam iam tandem aliquando concludam. Iurationem autem caue, quantum potes. melius quippe nec uerum iuratur, quam iurandi consuetudine et in periurium saepe caditur et semper periurio propinquatur. sed illi, quantum aliquos eorum audiui, quid sit iurare, prorsus ignorant; putant enim se non iurare, quando in ore habent: Scit deus et: Testis est deus et: Testem deum inuoco super animam meam, quia non dicitur: Ter deum' et quia talia reperiuntur in apostolo Paulo. sed etiam illa ibi contra eos inuenta est, quam confitetur esse iurationem, ubi ait apostolus: Cotidie morior. per uestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu domino nostro. in Graecis enim codicibus reperitur omnino hanc esse iurationem, ne quisquam in Latina lingua hoc sic intellegat dictum 'per uestram gloriam', quo modo dictum est 'per meum aduentum iterum ad uos' et multa similia, ubi dicitur 'per aliquid' et non est iuratio. sed non ideo, quia in suis litteris iurauit apostolus, uir in ueritate firmissimus, ludus nobis debet esse iuratio. multo enim tutius, ut dixi, quantum ad nos adtinet, numquam iuramus, ut sit in ore nostro: Est, est; non, non, sicut dominus monet, non quia peccatum est uerum iurare, sed quia grauissimum peccatum est falsum iurare, quo citius cadit, qui consueuit iurare.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
