# Epistulae 157.6

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.6

Nam et ipsa lex in hoc adiutorium data est illis, qui ea legitime utuntur, ut per illam sciant, uel quid iustitiae iam acceperint, unde gratias agant, uel quid eis adhuc desit, quod instanter petant. qui autem sic audiunt, quod ait lex: Non concupisces, ut hoc quia didicerunt, sufficere sibi arbitrentur nec adiutorio gratiae dei ad faciendum, quod iussum est, dari sibi uirtutem credant et petant, ad hoc eis lex subintrauit, ut abundet delictum, quod dictum est de Iudaeis. parum est enim, quia non implent, quod praecepit lex: Non concupisces, sed insuper et superbiunt, ut ignorantes dei iustitiam, id est quam deus dat, qui iustificat impium, et suam uolentes constituere tamquam suae uoluntatis uiribus factam iustitiae dei non sunt subiecti. finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. qui utique ideo uenit, ut. ubi abundauit delictum, superabundet gratia. cui gratiae si fuerunt inimici Iudaei ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere, quare sunt et isti, si in eum crediderunt, quem illi occiderunt? an ut illi accipiant praemium, qui occiso Christo suam impietatem accusauerunt et se illius gratiae cognitae subdiderunt, et isti portent iudicium, qui sic in Christum uolunt credere, ut eius ipsam gratiam conentur occidere?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
