# Epistulae 157.7

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.7

Ad hoc quippe in eum credunt, qui recte credunt, ut esuriant sitiantque iustitiam et eius gratia saturentur. omnis enim, sicut scriptum est, qui inuocauerit nomen domini. saluus erit non utique salute corporis, quam multi habent, et qui non inuocant nomen domini, sed illa salute, de qua ipse dicit: Non est opus sanis medicus sed aegrotantibus; et, quid dixerit, consequenter exponens: Non ueni. inquit, uocare iustos sed peccatores. iustos ergo sanos, peccatores autem dixit aegrotos. non itaque de suis uiribus praesumat aegrotus, quia in multitudine uirtutis suae non erit saluus. nam si inde praesumit, uideat, ne uires istae non sint, quales solent esse sanorum, sed quales solent esse phreneticorum; qui cum sint insani, ad hoc se sanos putant, ut nec medicum quaerant et tamquam importunum insuper caedant, sicut isti Christum insana superbia quodam modo caedunt, cuius gratiae tam benignum adiutorium ad faciendam iustitiam dato legis praecepto necessarium non esse contendunt. desinant ergo sic insanire et ad hoc se intellegant habere, quantum possunt, liberum arbitrium, non ut superba uoluntate respuant adiutorium, sed ut pia uoluntate inuocent dominum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
