# Epistulae 157.8

Augustine, Epistulae, Letter 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/157.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/157.8

Haec enim uoluntas libera tanto erit liberior quanto sanior, tanto autem sanior quanto diuinae misericordiae gratiaeque subiectior. ipsa quippe fideliter orat et dicit: Itinera mea dirige secundum uerbum tuum et ne dominetur mihi omnis iniquitas. quo modo enim libera est, cui dominatur iniquitas? ut autem ei non dominetur, uide, ab illa quis inuocetur. non enim ait: Itinera mea dirigo secundum liberum arbitrium, quia non dominatur mihi omnis iniquitas, sed: Itinera mea, inquit, dirige secundum uerbum tuum et ne dominetur mihi omnis iniquitas. precatur, non polli- . cetur; confitetur, non profitetur; optat plenissimam libertatem, non iactat propriam potestatem. non enim omnis, qui uiribus suis confidit, sed omnis, qui inuocat nomen domini, saluus erit. quo modo autem inuocabunt, inquit, in quem non crediderunt? ad hoc ergo credunt, qui recte credunt, ut inuocent, in quem crediderunt, et ualeant facere, quod in praeceptis legitimis acceperunt, quoniam id, quod lex imperat, fides impetrat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
