Latin
Letter 158
Augustine, Epistulae 158.11
Unproofread scanNot analysed yet
Animam ergo omni corpore carere penitus non posse illa res, ut puto, ostendit, quia deus solus omni corpore semper caret. post transitum autem animam quam magis uigilantiorem fore, arbitror, expositio tantae molis corporeae ostendit; tunc enim in actione et cognitione expedita tanto uinculo, ut puto, apparet praestantior et omnis illa quies spiritalis omnibus perturbationibus et erroribus liberam demonstrat, non marcidam at quasi segnem et torpidam et implicatam facit, quippe cui sufficit perfrui etiam ipsa libertate, quam adepta est, cum mundum et corpus caret; nam intellectum eam pasci et ponere os spiritale ad fontem uitae prudenter dixisti, ubi est felix et beata proprietate mentis suae. nam aliquando ego Seruilium fratrem post eius exitum per somnium uidi adhuc ibi positus in monasterio. . . . . . . . . . . . . ,quod nos per rationem laboremus tendere ad intellectum, se autem et tales ipsa contemplationis delectatione manere.