# Epistulae 158.12

Augustine, Epistulae, Letter 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.12

Peto quoque, ut, quot modis sapientia dicatur, ostendas mihi, ut sapientia deus, ut sapientia animus sapiens, quo modo dicitur ut lux, ut sapientia Beselehel, qui fabricatus est tabernaculum uel unguentarium, ut sapientia Salomonis uel si qua est alia, et quid inuicem distent; et utrum una illa sapientia aeterna cum patre in his gradibus intellegenda sit, quo modo diuersa munera dicuntur spiritus sancti, qui diuidit unicuique propria prout uult, an excepta illa sola sapientia, quae facta non est, istae factae sunt et propriam habent substantiam, an effecta sunt et ex definitione operis nomen acceperunt. multa requiro; det tibi dominus et gratiam inueniendi et sapientiam dictandi et ad nos celeriter scribendi. inperite et rustice scripsi; sed quia dignaris nosse, quid quaeram, per Christum dominum obsecro, ut in his corrigas me et doceas, quod intellegis me scire cupere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
