Latin
Letter 158
Augustine, Epistulae 158.2
Unproofread scanNot analysed yet
Optabat quoque, quod ei praestitum est, dissolui et esse cum Christo. nam aegrotauit sedecim diebus apud parentes suos et memor sui de scripturis paene tota aegritudine loquebatur. sed ut ad finem uitae proximus esse coepit, psallebat audientibus omnibus: Desiderat et properat anima mea ad atria dei et post hoc iterum psallebat: Inpinguasti in oleo caput meum et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! ibi fuit occupatus, hac se oblectabat consolatione. deinde cum solui coepisset, signare se coepit in fronte, ita ut sic descenderet manus ad os, quod sibi cupiebat signare, cum iam interior homo et bene renouatus de die in diem domum luteam dimisisset. mihi tantum gaudium adcreuit, ut arbitrer, quod dimisso proprio corpore in meum animum ingressus sit et ibi mihi quandam luciditatem praesentiae suae praestet. quia liberatione et securitate illius nimis gaudeo, dici non potest. non enim leuem ei exhibui sollicitudinem timens aetati adulescentis. nam curaui ei eo quaerere, ne forte feminae contagione fuisset pollutus; liberum se esse testatus est, magis ut nostrum gaudium cumularetur. solutus est ergo. exequias praebuimus satis honorabiles et dignas tantae animae; nam per triduum hymnis dominum conlaudauimus super sepulcrum ipsius et redemptionis sacramenta tertio die obtulimus.