# Epistulae 158.3

Augustine, Epistulae, Letter 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.3

Sed ecce post biduum quaedam uidua honesta Urbica de , Figentibus, quae duodecim se annos uiduari dicebat, ancilla dei. somnium uidit tale. uidet quendam diaconum ante quadriennium corpore exectum cum seruis et ancillis dei uirginibus et uiduis palatium praeparare. ornabatur autem ita, ut claritas loci fulsisset, ut locus omnis argenteus putaretur. cum illa studiosius interrogasset, cuinam haec praepararentur, respondit ille diaconus puero, qui hesterno adsumptus est, filio presbyteri praeparari. et in eodem palatio quendam senem candidatum apparuisse, qui iuberet duobus candidatis, ut pergerent et corpus ablatum de sepulcro ad caelum leuassent. cumque, inquit, de sepulcro corpus fuisset adsumptum atque in caelum leuatum, rami rosarum uirginum — sic enim clausae appellari solent — de eodem sepulcro surrexisse.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
