Latin
Letter 158
Augustine, Epistulae 158.5
Unproofread scanNot analysed yet
Et primum quaero, utrum aliquod corpus sit, quod rem incorpoream, hoc est ipsius animae substantiam non deserat. cum dimiserit hoc terrenum corpus, ne forte de quattuor unum sit aut aerium aut aetherium. cura enim incorporea sit anima, si omni corpore caret. iam una est omnium. et ubi erit ille diues purpuratus et Lazarus uulneratus? quo modo etiam meritis discernentur, ut ille poenam, ille gaudium habeat, si una ex omnibus incorporeis apparuerit anima, si tamen figurate illa significata non sunt? certum est autem, quia, si locis tenentur, corporibus tenentur. ut ille diues in flamma et ille in sinu Abrahae. si loca sunt, corpora sunt et in corporibus animae sunt incorporeae: aut si poenae uel praemia in conscientiis sunt, quaeuis est ista una anima effecta ex multis animis, affligatur et laetetur in una, ut apparet. substantia ex multis animis collecta; aut si hoc dicitur, quem ad modum una res animus incorporeus et in eo memoria est et uoluntas et intellectus et hae omnes causae incorporeae sunt et habent officiorum congruam portionem nec tamen altera alteram impedit, utcumque puto esse responderi, ut et aliquas poenae et aliquas praemia comitentur in una ex multis