# Epistulae 158.7

Augustine, Epistulae, Letter 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.7

1 Videtur quoque mihi, quod, si in corpore positus, ut iam dixi, uegetat, strenua utitur mentis intentione, quanto magis expeditus. agilis, uegetus, strenuus, feruens, intentus erit, et capacior efficitur ac melior, ut in corpore positus gustauerit uirtutem. quo deposito magis quasi abstersa nube totus serenus effectus et in tranquillitate sine temptatione positus uideat, quod desiderauit, amplexetur, quod amauit, recordetur quoque et amicorum et quos iam praemiserat agnoscat et quos post se dimisit. forte sic est; ego nescio, discere quaero. satis autem me perturbat, si soporem quendam accipit animus ipse, ut talis sit, qualis cum dormit in corpore constitutus quasi sepultus et in spe tantum uiuens, ceterum nihil agens, nihil sciens, maxime si somnio nullo pulsetur. quae res uehementer terret et quasi extinctum indicat animum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
