# Epistulae 158.8

Augustine, Epistulae, Letter 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.8

Illud etiam quaero, si corpus habere fuerit indagatus, utrum et aliquo sensu non careat. certe, si non odorandi necessitas ei, ut puto, ingeri potest neque gustandi sed nec tangendi, dubito remanere uidendi et audiendi. nam quid est, quod audire dicuntur daemones non in hominibus, quos uexant — nam et. in his quaestio est — sed etiam cum apparent in corporibus suis? de uisu autem, quo modo transeunt de loco in locum, si corpus habent, si sensu uisibili duce carent? putas, non ita sunt animae humanae, cum de corporibus egrediuntur, ut et corpus aliquod habeant et sensu aliquo non careant? quid est et illud, quod plerique mortui uisi sunt in domibus ita ingredi, ut soliti sunt, aut per diem aut per noctem a uigilantibus, ab ambulantibus — non hoc semel audiui -, et illud, quod dicitur plerumque in quadam particula noctis in locis, in quibus humata corpora sunt, et maxime in basilicis fieri tumultus, orationes? non enim ab uno hoc audisse me memini; nam testis est uisionis istius uir quidam sanctus presbyter, qui multitudinem talium de baptisterio exeuntium in corporibus lucidis et postea in medio ipsius ecclesiae orationes aduerterit. haec ergo omnia aut illi nostrae inquisitioni fauent aut, si fabulae sunt, mirum tamen uellem aliquid ex hac re nosse, quia ueniunt et uisitant et uidentur exceptis somniis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
