# Epistulae 158.9

Augustine, Epistulae, Letter 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/158.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/158.9

Ex quibus alia nascitur quaestio. non enim modo phantasiam ego curo, quam sibi cor ineruditum fiugit, uisitationes loquor. quo modo apparuit Ioseph per somnium, quo modo plerique uisitati sunt, sic ergo et nostri, quos praemisimus, aliquando ueniunt, ipsi apparent per somnium et loquuntur. nam memini me ego uidisse et Profuturum et Priuatum et Seruilium, quos memini sanctos uiros de monasterio praecessisse, locutos mihi et ita fuisse factum, ut dixerunt. aut si aliquis spiritus melior est, qui eorum figuram adsumit et mentem uisitat, uiderit ille, cui omnia nuda a summa ceruice sunt. si quid ergo da his omnibus tuae sanctitati dominus per rationem loqui dignabitur, rogo, ut facere me digneris participem huius scientiae. praeterire autem et hoc nolui; forte enim pertinet ad inquisitionem meam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
