Latin
Letter 159
Augustine, Epistulae 159.1
Unproofread scanNot analysed yet
Frater iste nomine Barbarus seruus dei est iam diu apud Hipponem constitutus et uerbi dei feruidus ac studiosus auditor. desiderauit ad tuam sanctitatem litteras nostras, in quibus tibi eum in domino commendamus tibique per eum salutem debitam dicimus. litteris autem sanctitatis tuae, quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est etiam otiosis et multo maiore, quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intellegendi. duarum sane epistularum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quo modo aberrauit et diu quaesita non potuit reperiri; altera uero, quae inuenta est, habet commendationem suauissimam serui dei boni et casti adulescentis, quo modo ex hac uita migrauerit et quibus uisionum fraternarum adtestationibus meritum eius uobis insinuari potuerit. deinde ex hac occasione proponis et uersas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egreditur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri uel locis corporalibus contineri. huius igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus, quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam. si autem breuiter uis audire, quid mihi uideatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore.