# Epistulae 159.2

Augustine, Epistulae, Letter 159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/159.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/159.2

Visiones autem illae futurorumque praedictiones quo modo fiant, ille iam explicare conetur, qui nouit, qua ui efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat. uidemus enim planeque cernimus in eo fieri multarum rerum uisibilium et ad ceteros sensus corporis pertinentium innumerabiles imagines, quae nunc non interest quam ordinate uel turbide fiant; sed tantum, quia fiunt, quod manifestum est, qua ui et quo modo fiant, quisquis potuerit explicare — quae omnia certe cotidiana sunt atque continua —, audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis uisis. ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis, quod uita continua uigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat, explicare sufficio. nam cum ad te dictarem hanc epistulam, te ipsum animo contuebar te utique absente atque nesciente et, quo modo possis his uerbis moueri, secundum notitiam, quae mihi de te inest, imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac inuestigare non poteram certus tamen non fieri corporeis molibus nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret. hoc interim habeas ut ab occupato et festinante dictatum. in duodecimo autem libro eorum, quos de genesi scripsi, uersatur haec quaestio uehementer et multis exemplis rerum expertarum atque credibiliter auditarum disputatio illa siluescit. quid in ea potuerimus uel effecerimus, cum legeris, iudicabis, si tamen dominus donare dignatur, ut eos mihi libros, quantum possum, congruenter emendatos iam liceat edere et multorum fratrum expectationem non iam longa disputatione suspendere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
