# Epistulae 16.2

Augustine, Epistulae, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/16.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/16.2

Sed inpatientem me esse tanti erroris dissimulare non possum. quis enim ferat Ioui fulmina uibranti praeferri Migginem, Iunoni, Mineruae, Veneri Vestaeque Sanamem et cunctis, pro nefas ! diis inmortalibus archimartyrem Namphamonem ? inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur atque alii interminato numero, diis hominibusque odiosa nomina, qui conscientia nefandorum facinorum specie gloriosae mortis scelera sua sceleribus cumulantes dignum moribus factisque suis exitum maculati reppererunt. horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis maiorum suorum manibus stulti frequentant, ita ut praesagium uatis illius indigne ferentis emineat: Inque deum templis iurabit Roma per umbras. sed mihi hac tempestate propemodum uidetur bellum Actiacum rursus exortum, quo Aegyptia monstra in Romanorum deos audeant tela uibrare minime duratura.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
