# Epistulae 160.1

Augustine, Epistulae, Letter 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/160.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/160.1

Perfecta ratio illa est, quae omnium rerum praestat scientiam et maxime aeternarum rerum, quae intellectu comprehendentur. hanc aeternam esse, aeternam esse debuisse, aeternum illud esse, quod nec coepit nec desinit nec mutatur nec uariatur, ipsa docet atque ostendit ratio, quam necegse est esse aeternam, non solum quod aeterna doceat et demonstret, sed multo magis quod ipsa aeternitas non potest esse sine ratione; quae, arbitror, non esset aeternitas, si ratio ipsa aeterna non fuisset. deinde deum esse uel esse debuisse nec aliter fieri debere, quam ut deus esset, ratio ipsa demonstrat. quae utique, siue essent, qui hoc scirent, siue non essent, tamen, cum aeternus sit deus, dubitandum non est aeternam esse rationem, quae deum esse oportuisse intenderet, ita autem ut illi se demonstraret esse coaeternam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
