# Epistulae 160.3

Augustine, Epistulae, Letter 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/160.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/160.3

Quid ergo est, si dici potest, in deo primum, ratio an deus? sed deus non erit, nisi ratio fuerit, quae doceat deum esse debere; ratio quoque non erit, nisi deus erit. nihil ergo ibi primum et postremum. natura ergo haec diuina simul quodam modo habet et rationem et deum. unum autem unum generat, aut ratio deum aut deus rationem. subiectum autem aut in subiecto forte dicatur ratio et deus. deus et ratio unus in uno. bene autem deus generat rationem, quia ratio deum esse demonstrat. intellegitur autem deus a ratione ut filius a patre et ratio a deo ut pater a filio. nam et ipsa ratio cum deo deus est. neque enim deus aliquando sine ratione fuit aut ratio sine deo. tunc enim est deus, si est ratio, et tunc filius, si est pater, ut, si ratio auferatur, sicut dictum est, quod dici fas non est, ne ipse quidem deus est; per eius enim rationem est actus et operatio, ut sit deus. rursus eadem dicamus. si ratio non fuit, deus non fuit et, si deus non est ratio non fuit. ratio ergo et deus sempiterna res; deus et ratio simili modo res sempiterna. conexio autem atque unitio rationis ad deum et dei ad rationem, patris ad filium, filii ad patrem principia sibi quodam modo et causas existendi praestant, quia alterum sine altero esse non potest. deficitur in uerbis et, quodcumque dicitur, ne sileatur. utrum autem germen rationis deum dicamus an dei germen rationem, quia nec fructus sine radice esse potest nec radix sine fructu aliquid est? similitudo sit ducta, ut quiddam intellegentiae de deo signetur; uiuit enim et in grano tritici ratio fecundans, quo sterile non sinitur esse; sed iterum si granum tritici non esset, ex qua re ista produceret, ratio non haberet.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
