Latin
Letter 160
Augustine, Epistulae 160.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur ratio, quae deus est, aut ostendat deum rationem aut rationem esse deum unum quodam modo alterum ostendens, non ostenditur pater nisi per filium et filius non ostenditur nisi per patrem, ut tunc quasi in silentio sit pater, quando per filium uenitur ad patrem, et tunc quasi in silentio sit filius, quando per patrem uenitur ad filium, ut unum quodam modo abscondatur, alterum demonstretur, ut demonstrans se unus demonstret et alterum nec possit unus sciri, ut lateat alter, quia: Qui me uidit, inquit, uidit et patrem et: Nemo uenit ad patrem nisi per me et: Nemo uenit ad me, nisi quem pater adtraxerit. arduum uehementerque difficile negotium iniuimus, ut aliquid de deo non intellegentes intellegeremus. tamen quem ad modum omnia, quae sunt, sine quadam specie non intelleguntur et incognoscibilia sunt, sic multo magis nihil sine filio, hoc est sine ratione cognitum est. quid enim? an aliquando sine ratione pater alogus fuit? quis audeat dicere? cognoscendum itaque ratione deum unum ex uno uel unum in uno simul in unum esse, quia unus est deus, cui necesse est et illam inesse dilectionem, quia semper habendam ipsa ratio docet uel deus praecipit dilectionem uel exhibendam esse.