# Epistulae 161.2

Augustine, Epistulae, Letter 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/161.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/161.2

Sed exemplum poscitur. ecce et de uento dicuntur equae et de cinere gallinae, de aqua anates et alia nonnulla animalia. sine uirili semine fetus proprios edere. certe, si integrae non reddunt, tamen possunt inlibatae concipere. quo modo ergo ponitur: 'Si exemplum poscitur, non erit singulare', quando tot exempla procedunt? nasci etiam in corporibus non solum in femineis uerum etiam in uirorum intrinsecus dico quaedam animalia notum est omnibus. numquid et ibi semen facit conceptionem? ecce exempla, ecce miracula, de quibus ratio nullatenus redditur, aut, si ad hoc redditur, quia in uirgine homine nihil tale umquam contingit, tamen sunt exempla in aliis rerum naturis, quia nata et sine seminibus concipiuntur, ex quibus penitus ratio reddi nequaquam potest. potest tamen et in generatione aliquid tale inueniri, quod sic edat partus, ut integritas naturae non uioletur. soleo enim audire, quod aranea sine ulla uirili conceptione et partus corruptione illa omnia fila, ex quibus tenta texere solet, secundum naturae suae modum proferat mirabiliter et sibi tantum quasi singulari praestitum esse demonstret. ergo si et hoc quaeratur, non tantum mirabile est et exempla talia rerum dari nullatenus possunt? metuo enim, ne ob hoc ipsa praecesserint in exemplis, ut, qui non credidissent uirginem concipere posse, his exemplis conuincerentur esse quidem mirabile, sed tamen non erit singulare; nam omnia dei opera mirabilia, quia in sapientia facta sunt. si ergo hoc nobis obiciatur, quid respondebimus?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
