# Epistulae 161.3

Augustine, Epistulae, Letter 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/161.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/161.3

Illud etiam me urget uehementissime, quod sic potest dici de corporis ipsius domini clarificati substantia, quia et ipsa poterit uidere dei substantiam — aisti enim in epistula ad Italicam non posse et certum est —, ut, cum rationem reddere coeperimus, quia non potest, hoc nobis obiciatur, quia, si, quod in illa conceptione et natiuitate factum est, mirabile est et singulare, rationem quaeri nolunt nec exemplum, quia unico hoc praestitum est, ut, quem ad modum de eius conceptione et generatione ratio non redditur, sed in illo solo inuenitur singulare, sic de eius uisione ratio non reddatur nec exemplum requiratur, sed soli illi singulariter licere diuinitatis substantiam corpore uidere. sed respondebitur rationem posse reddi, quia corporea re incorpoream rem nequaquam cernere liceat; metuo, ne respondeatur, quia et conceptio illa ratione exponi et exemplis possit firmari. aut enim in hominibus ratio deficiet et exempla cessabunt et confirmabunt corpore suo unigenitum uidere posse deum aut, si ratio hinc reddita. fuerit, consequetur rationem reddi posse ab aliquibus nimis sapientibus uiris et illius conceptionis et consequentis generationis. quid ergo talibus respondeatur, percontor. non enim certamina semino, sed, quem ad modum insidiosis respondeatur, interrogo. ego tamen sic credo uirginis conceptionem et partum, quo modo semper credidi, et corpore quoquo modo clarificato deum uideri non posse utcumque ratione collegi. obuiandum tamen censeo hominibus, qui aut seditiones ex quaestionibus solent excitare aut feruenti studio ad discendum euigilare. ora pro nobis. pax et caritas Christi sanctitatem tuam nostri memorem perficiat, domine sancte uenerabiliterque beatissime frater.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
