Latin
Letter 162
Augustine, Epistulae 162.1
Unproofread scanNot analysed yet
Multa quaeris ab homine multum occupato et, quod est grauius, ea putas praecipitari debere dictando, quae tam sunt difficilia, ut cum magna diligentia dictata uel scripta uix perduci possint ad intellectum etiam talium, qualis ipse es. huc accedit, quia non tu et tales tantum modo cogitandi estis lecturi esse, quod scripsimus, sed utique et illi, qui minus acuto minusque exercitato ingenio praediti eo tamen studio feruntur ad cognoscendas litteras nostras siue amico siue inimico animo, ut eis subtrahi omnino non possint. ista cogitanti cernis quanta cura in scribendo esse debeat praesertim de rebus ita magnis, ut in eis et magni laborent. si autem, cum aliquid in manibus habeo, praetermittendum est et differendum, ut ad ea potius respondeatur, quae superuenientia requiruntur, quid fiet, si etiam, ipsis dum respondetur, alia superuenerint? num placet, ut etiam his omissis illa suscipiantur et semper priora fiant, quae posteriora oboriuntur, eaque sola terminare contingat, quibus, cum scribuntur, non superuenerit aliquid, quod quaeratur? quod ut mihi accidat, difficillimum est; sed non opinor tibi hoc placere. non ergo debui alia interrumpere, cum tua superuenissent, sicut nec tua, si alia rursus inruerent. et tamen seruare hanc iustitiam non sinor; nam ecce ut tibi haec ipsa rescriberem, quibus id admonerem, intermisi, quae agebam, et animum meum ad hanc epistulam ab alia magna intentione detorsi.