# Epistulae 162.4

Augustine, Epistulae, Letter 162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/162.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/162.4

Porro si aliquis concedat etiam uisa somniorum, quae similia corporibus apparent, non esse nisi corporea, uideatur sibi aliquid dicere. nec ista ingenii tarditas facile conuincitur; multorum quippe est etiam non mediocriter acutorum, quoniam parum adtendunt, quantum ualeant imagines corporum, quae fiunt in spiritu nec omnino sunt corpora. cum uero eas coguntur intueri, si recte aduerterint atque compererint non eas esse corporeas sed corporum simillimas, rationem tamen de his non continuo ualent reddere, quibus causis et quem ad modum fiant, qua denique natura sua subsistant uel in quo subiecto sint, utrum ita in animo fiant ut in membrana ex atramento litterae, ubi utraque substantia est et membrana scilicet et atramentum, an sicut sigillum in cera uel figura quaelibet, cui cera subiectum est, illa in subiecto, an utroque modo fiant ista in spiritu nostro aliquando sic aliquando autem sic.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
