# Epistulae 164.1

Augustine, Epistulae, Letter 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.1

Quaestio, quam mihi proposuisti ex epistula apostoli Petri, solet nos, ut te latere non arbitror, uehementissime commouere, quo modo illa uerba accipienda sint tamquam de inferis ' dicta. replico ergo tibi eandem quaestionem, ut, siue ipse . potueris siue aliquem, qui possit, inueneris, auferas de illa atque finias dubitationem meam. quod si prior potuero, cum id donauerit dominus, tibique inpartire ualuero, non fraudabo dilectionem tuam; nunc autem, quae me ibi moueant, intimabo, . ut secundum haec de illis uerbis apostolicis uel ipse cogites uel, quem idoneum reppereris, consulas.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
