# Epistulae 164.10

Augustine, Epistulae, Letter 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.10

Cur ergo Petrus eos tantum commemorare uoluerit, quibus in carcere inclusis euangelium praedicatum est, qui in diebus Noe, cum fabricaretur arca, increduli fuerunt, uides, quam latebrosum sit et quae me moueant, ne adfirmare hinc aliquid audeam. huc accedit, quia, cum dixisset apostolus: Quod et uos nunc simili forma baptisma saluos facit. non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in deum per resurrectionem Iesu Christi, qui est in dextera dei deglutiens mortem, ut uitae aeternae heredes efficeremur, profectus in caelos subiectis sibi angelis et Potestatibus et Virtutibus, continuo subiecit: Christo igitur in carne passo et uos eadem scientia armamini, quia, qui passus est in carne, desiit a peccatis in hoc, ut iam non hominum desideriis sed uoluntate dei quod reliquum est in carne uiuat tempus; deinde addidit: Sufficit enim praeteritum tempus ad uoluntatem hominum consummatum, ambulantes in libidinibus et concupiscentiis et ebrietate, comessationibus, potationibus et inlicitis idolorum seruitutibus, in quo stupescunt non concurrere uos in eandem luxuriae confusionem blasphemantes. qui reddent rationem ei. qui paratus est iudicare uiuos et mortuos; his dictis subnectit: Propter hoc enim et mortuis euangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, uiuant autem secundum deum spiritu.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
