# Epistulae 164.11

Augustine, Epistulae, Letter 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.11

Quem non moueat ista profunditas? mortuis dicit euangelizatum. quos profecto si intellexerimus, qui de corpore exierunt, illi opinor erunt, de quibus supra dixit: Qui increduli fuerunt in diebus Noe, aut certe omnes, quos apud inferos Christus inuenit. quid sibi ergo uult 'ut iudicentur quidem secundum homines in carne, uiuant autem secundum deum spiritu'? quo modo iudicantur in carne, quam non habent, si apud inferos sunt, uel quam nondum receperunt, si etiam a doloribus inferni soluti sunt? neque enim, si, ut quaerendo dicis, exinaniti sunt inferi, omnes etiam, qui tunc ibi fuerunt, in carne resurrexisse credendi sunt aut, qui resurgentes apparuerunt cum domino, ad hoc carnem receperunt, ut in ea iudicarentur secundum hominem, quod nec de illis uideo quo modo accipi possit, qui increduli fuerunt in diebus Noe, non enim eos in carne uixisse scriptum est aut credi potest ideo solutos inferni dolores, ut, qui inde liberarentur, carnem ad luendam poenam reciperent. quid est ergo u t iudicentur secundum homines in carne, uiuant autem secundum deum spiritu'? an forte praestitum est eis, quos apud inferos Christus inuenit, ut per euangelium uiuificarentur spiritu, quamuis futura resurrectione in carne iudicandi sint, ut per aliquam carnis poenam transeant in regnum dei? quod si ita est, cur hoc tantum de illis, qui quondam non crediderunt in diebus Noe, ac non etiam de ceteris, quos illic Christi uisitatio t comperit per euangelii praedicationem spiritu reuixerunt postea transitoria poena in carne iudicandi? quod si de omnibus acceperimus, manet quaestio, quare Petrus eos tantum commemorauit, qui tunc increduli fuerunt, cum fabricaretur arca.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
